AT-OeStA/HHStA UR AUR 1 Kaiser Ludwig der Fromme bestätigt der Salzburger Kirche auf Bitte des Erzbischofs Arn die von Karl dem Großen verliehene Immunität mit Königsschutz, 0816.02.05 (Einzelstück (Aktenstück, Bild, Karte, Urkunde))

Archivplan-Kontext

 

Angaben zur Identifikation

Signatur:AT-OeStA/HHStA UR AUR 1
Titel:Kaiser Ludwig der Fromme bestätigt der Salzburger Kirche auf Bitte des Erzbischofs Arn die von Karl dem Großen verliehene Immunität mit Königsschutz
Entstehungszeitraum:05.02.0816
Stufe:Einzelstück (Aktenstück, Bild, Karte, Urkunde)
 

Angaben zum Kontext

Provenienz:Salzburg
Archivalienart:Urkunde
 

Angaben zu Inhalt und Struktur

Regest:(C.). In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Cum petitionibus sacerdotum iustis et rationabilibus divini cultus amore favemus superna nos / gratia muniri non diffidimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Arno, Iuuenensis ecclesiae archiepiscopus nec [non Salz]burgensium, detulit nobis auctoritates inmunitatum domni et genitoris nostri Karoli, bonae me/moriae piissimi augusti, in qua erat insertum, qualiter ipsam sedem, quae est in honore sancti Petri, pri[ncipis a]postolorum, ubi etiam sanctus Hruotbertus corpore requiescit non sol [um cu]m cellulis sibi subiectis et re vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus sub suo nomine vel defensione consistere fecerat, verum / etiam et quicquid ex liberalitate regum reginarumque, ducum vel ceterorum fidelium sanctae Dei ecclesiae eidem ec[c]lesiae adtributum est, perpetuo in ditione eius consisteret. S[ed] pro rei firmitate postulavit nobis praefatus venerabilis Arno archiepiscopus, ut paternum morem sequentes huiuscemodi / nostrae inmunitatis atque confirmationis praeceptum ob amorem Dei et reverantiam ipsius sancti loci circa ipsam ecclesiam fieri censeremus. Cuius petitioni libenter adsensum praebuimus et hoc nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsam ecclesiam inmunitatis atque tuitionis gratia / fieri decrevimus, per quod prae[cipimu]s atque iubemus, ut sicut [genitoris] nostri praeceptum co[ntinebat, ita deincep]s inviolabilit[er conservetur, ut vide]licet ea quae eidem ecclesiae retroactis temporibus conlata fuerunt et quae modo a fidelibus iuste conferuntur, vel quae / [deinceps legaliter conlata fuerint, per hanc firmitatem nostram absque alicuius contrarietate possideat, et nullus iudex publicus vel quilibet ex iu]diciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorate ecclesiae, quas moderno tempore in quibuslibet pagis / [vel territoriis infra ditionem imperii nostri iuste et legaliter possidet, vel quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel fred]a aut tributa exi[genda au]t mansi[ones vel paratas faciendas aut fideiiussores to]llendos aut homines ipsius eccl[esiae tam ingenuos / quam et servos super terram ipsius conmanentes iniuste distringendos, nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris aut futuris temporibus ingre]di aud[eat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat, sed liceat memorato praesuli suisque successoribus / res] praedictae ecclesiae [sub inmunitatis nostrae defensione quiet]o ordine possidere, et nostro fideliter p[arere praecepto atque pro incolumi]tate nost[ra] coniugis ac prolis seu etiam [totius imperii a Deo nobis concessi atque conservandi iu]giter domini miseri[cordiam exorare delectet, et] / quicquid exinde fiscus sperare poterit, totum nos pro aeterna remuneratione eidem ecclesiae concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia clericorum ibidem Deo famulantium perpet[uis temporibus proficiat in] augmentum. Et ut haec auctoritas nostris / futurisque temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpraessione signari iussimus. /

Signum (M.) Hludouuici serenissimi imperatoris.

(C.) Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

(NT.) (SD.)

(C.) Data nonas februar., an[no Christo propitio] tertio imperii domni Hludouuici piissimi augusti, indictione VIIII; actum Aquisgrani palatio regio; in Dei nomine feliciter amen.
Aussteller:Kaiser Ludwig der Fromme
Empfänger/Vertragspartner:Erzbischof Arn von Salzburg und die Salzburger Kirche
Ort:Aachen
Umfang/Format:66 x 49 cm
Sprache:Latein
Siegel:Siegel nicht mehr vorhanden.
Beschreibstoff:Pergament
Ansichtsbild:
 

Angaben zur Benutzung

Reproduktion vorhanden:Digitale Aufnahme
 

Angaben zu verwandtem Material

Veröffentlichungen:SUB II, S. 14, Nr. 5; 1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Staatsarchivs, hg. von Leo Santifaller (Wien 1949) Nr. 1; Thomas Just, Die älteste Originalurkunde des Haus-, Hof- und Staatsarchivs, in: Leopold Auer/Manfred Wehdorn (Hg.), Das Haus-, Hof- und Staatsarchiv. Geschichte – Gebäude – Bestände. 2003, S. 84. Leo Santifaller, Die älteste Originalurkunde im Österreichischen Staatsarchiv, in: Josef Stummvoll (Hg.), Die Österreichische Nationalbibliothek. Festschrift für Josef Bick. Wien. 1948, S. 538–575 (mit Abbildung und Edition). Christoph Sonnlechner, Raumstrategische, agrarökologische und ökonomische Funktion von Salzburger Stützpunkten im Frühmittelalter, in: Die Kirche im mittelalterlichen Siedlungsraum. Archäologische Aspekte zu Standort, Architektur, und Kirchenorganisation (Beiträge zur Mittelalterarchäologie 21, 2005), 119-130.
Website:Die älteste Urkunde des Österreichischen Staatsarchivs wird 1200 Jahre alt
 

Deskriptoren

Einträge: Aachen (Ort\Deutschland\Politische Struktur\Nordrhein-Westfalen)
 Salzburg (Ort\Österreich\Politische Struktur (aktuell))
 

Verwandte Verzeichnungseinheiten

Verwandte Verzeichnungseinheiten:keine
 

Benutzung

Schutzfristende:31.12.0846
Erforderliche Bewilligung:Kein Zugang (Reservatbestand)
Physische Benützbarkeit:Nicht möglich
Zugänglichkeit:Ausgewählte Archivmitarbeiter/-innen
 

URL für diese Verz.-Einheit

URL:http://www.archivinformationssystem.at/detail.aspx?ID=27590
 
Startseite|Anmelden|de en fr it nl
Online Recherchen in den Archivbeständen